- ULTRAJECTUM
- ULTRAJECTUMGerman. Utrecht, urbs ampla Germaniae interioris in Batavis, Caput unius ex septem Foederati Belgii provinciis. Condita est a Dagoberto Francorum Rege, A. C. 642. Eius Episcopus Fridericus, Frisiam ab Arii dogmate vindicavit, indigne a Iuditha Imperatricenecitraditus, A. C. 826. Huius successores cum opibus et potentiâ crevissent, varia cum vicinis bella gessêre, unde A. C. 1018. a Theodorico Hollandiae Comite Ultraiectin. Episcop. binis vicibus superatum, refert Matth. Vossius, in Annal. l. 1. Philippus Burgundus post ea huius Ecclesiae Episcopus, cum a Maximiliano II. Legatus ad Iulium II. Legatus ad Iulium II. Pontificem Romanum ivisset, Româ tantum non Euangelicus rediit, ita ipsi nihil ibi, praeter caelum et solum, lapides et ligna, ac cives illos Romanos, placuit: ut testatur Gerardus Noviomagus, in vita eius Msargaretae Austriacae dedicatâ. Ab urbis oppugnatione Hispanus miles, Lugdunô discedens, qui eam sibi praedae destinaverat, depulsus est, A. C. 1575. Postea foederi accessit, imo locus foederis fuit inde Traiectini dicti, quô plurimis Belgii provinciis ad imperium Philippi Regis redeuntibus, Guilielmus Princeps Arausionis arctiori foedere illigavit evocatos illuc Ordines eius nationis, tum Geldriae, Hollandiae, Zelandiae, Frisiae eius, quae circa Lavicum fluv. et eius, quae inter id flumen et Amasium est: cuius summam vide apud Hug. Grotium, Annal. l. 3. Academia hîc aperta est, A. C. 1636. vocatis undique ad Professiones Viris doctissimis: et gratulata est eius natali excellenticarmine Anna Maria a Schurmann, virgo supra sexum in linguis et scientiis docta. In potestatem Gallorum venit A. C. 1672. ab iisdem deserta A. C. 1674. Patria fuit Hadriani VI. Pontificis, qui Caroli V. Imperatoris fuerat praeceptor. In cuius honorem cum celebres Batavi ludos darent, tapetibus ac parietibus ascribentes, Traiectum plantavit, Lovanium rigavit, Caesar incrementum dedit: adiecit quidam, Hîc Deus nihil fecit, etc. Vide quoque in voce Traiectum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.